Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 5.2.2 Cic. Fam. 5.2.6 (English) >>Cic. Fam. 5.2.9

5.2.4 iam illud senatus consultum, quod eo die factum est, ea praescriptione est, ut, dum id exstabit, officium meum in te obscurum esse non possit. postea vero quam profectus es, velim recordere quae ego de te in senatu egerim, quae in contionibus dixerim, quas ad te litteras miserim. quae cum omnia conlegeris, tu ipse velim iudices, satisne videatur his omnibus rebus tuus adventus, cum proxime Romam venisti, mutue respondisse.

5.2.5 quod scribis de 'reconciliata gratia' nostra, non intellego cur reconciliatam esse dicas, quae numquam imminutast.

5.2.6 quod scribis non oportuisse 'Metellum, fratrem tuum, ob dictum a me oppugnari,' primum hoc velim existimes, animum mihi istum tuum vehementer probari et fraternam plenam humanitatis ac pietatis voluntatem; deinde, si qua ego in re fratri tuo rei publicae causa restiterim, ut mihi ignoscas (tam enim sum amicus rei p. quam qui maxime); si vero meam salutem contra illius impetum in me crudelissimum defenderim, satis habeas nihil me etiam tecum de tui fratris iniuria conqueri. quem ego cum comperissem omnem sui tribunatus conatum in meam perniciem parare atque meditari, egi cum Claudia, uxore tua, et cum vestra sorore Mucia, cuius erga me studium pro Cn. Pompei necessitudine multis in rebus perspexeram, ut eum ab illa iniuria deterrerent.

5.2.7 atqui ille, quod te audisse certo scio, pr. K. Ian., qua iniuria nemo umquam in aliquo magistratu improbissimus civis adfectus est, ea me consulem adfecit, cum rem p. conservassem, atque abeuntem magistratu contionis habendae potestate privavit. cuius iniuria mihi tamen honori summo fuit; nam cum ille mihi nihil nisi ut iurarem permitteret, magna voce iuravi verissimum pulcherrimumque ius iurandum, quod populus idem magna voce me vere iurasse iuravit.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 5.2.2 Cic. Fam. 5.2.6 (English) >>Cic. Fam. 5.2.9

Powered by PhiloLogic